WOLPHGANGUS

WOLPHGANGUS
I.
WOLPHGANGUS
Dux Bipontinus, filius Ludovici, nepos alexandri, unicus a Patre filius, adhuc puer, relictus: Mature dein in aulam Friderici II. Electoris Palatini admissus, artibus regendi imbutus est. Paternae ditionis administrationem an. aetat. 18. aggressus, superiori quoque Palatinatui, sub Friderico, praefuit. Euangelicae religionis constantissimus assertor, Smalcaldicis tamen in bello contra Carolum V. accedere recusavit. Interimisticam autem formulam A. C. 1548. piô ac generosô responsô deprecatus, nihilominus Pastores, si solum vertere iubeantur, etiam in re molestissima, obsequium promisit: ne postea quidem, cum de Principibus captivis liberandis vi ageretur, licet Philippi Landgravii gener. misceri voluit. Paulo post ab Ottone Henrico agnaro Neoburgicum Principatum donationis titulô accepit, ubi gymnasium Lavingae et alterum apud Bipontinos Hornbaci erexit. Demum exercitus auxiliaris A. C. 1569. destinati a Priderico Electore iuvandae Reformatorum in Gallia causae, imperium suscepit. Obiit Nessunii in Lemovicibus, eôdem annô. Eius filii Philippus Ludovicus Neoburgicam, Iohannes Biponituam et Carolus Bircofeldiam, lineas auspicati sunt.
II.
WOLPHGANGUS
Princeps Anhaltinus, fil. Waldemari e Margareta Schuartzenburgica, pietare, consiliô, moderatone, temperantiâ, gravitate et literis inclitus: Augustanam Confess. cum reliquis obtulit, foederi primo Euangelicorum Magdeburgico A. C. 1526. et deinceps Smalcaldico nomen dedit: Mauritio Magdeburgicis reconciliando A. C. 1550. suas partes interposuit, demum A. C. 1566. caelebs decessit fatis, eorum, qui Confessionem praedictam obtulerant, ultimus.
III.
WOLPHGANGUS
etiam inter nomina est hodierni Bavariae Electoris, qui ex Maximiliano Electore genitus A. C. 1635. Ferdinandi Mariae Francisci Ignatii Wolphgangi nomina in Baptismo accepit.
IV.
WOLPHGANGUS
fil. Alberti Pii, Bavariae Ducis, A. C. 1460. exstincti, fratri Alberto Sapienti, Christophoro itidem fratri iunctus,multum molestiae creavit. Tandem improlis moriens sua nepotibus transmisit.
V.
WOLPHGANGUS
fil. Ludovici Comitis Leonstenii, ex Helena Konigseckia, in bello Smalcaldico Duci Wirtenbergico se iunxit, inde Caroli V. auspicia, in Gallicis et Belgicis expeditionibus sequutus. Tandem ab Archiepiscopo Salisburgensi Dux militum constitutus, obiit A. C. 1571. Pater Henrici et Wolphgangi iunioris, qui Duci Wirtenbergico percarus fuit, vir miti et placidô ingeniô, obiitque A. C. 1596. Eô nati sunt Georgins Ludovicus, bellô Austriacô Venetorum miles, defunctus A. C. 1633, et Iohannes Casimirus, fidus Electoris Palatini in exilio Achates, in conflictu ad Hochstam Moeno mersus A. C. 1622. Viri illustres et Clari.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • WOLPHGANGUS Fabricius Capito — vide Capito …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS Frantzius — Plaviâ Variscus, Theologus. Wittenbergensis. Obiit A. C. 1623. Eius exstant; Tractatus Theologicus; de Interpretatione Scripturae; Historia animalium sacra; Schola Sacrificiorum etc …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS Lazius — vide Volphgangus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS Musculus — Lotharingus, ex oppido Dusa salivis percelebri, Theologus insiguis. Soripsit Commentarios, in plerosque S. Scripturae libros: qui Basileae prodierunt variis volum. Obiit A. C. 1563. aetat. 66. Bernae sepultus. Vide Melch. Adami in vit. Theol. De… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS Sedelius — scripsit: Quaesita quaedam de Paulo, ed. Cremonae. A. C. 1595. Item Templum Salomonis mysticum, quod prodiit A. C. 1548 …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS Siberius — auctor Commentar. in Canticunt Canticorum, vide Catal. Oxon …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS Wilhelmus — fil. Philippi Ludovici modo disti, in divisione Neoburgicum Principatum nactus, ductâ uxore Magdalenâ Bavarucâ A. C. 1613. sequente annô Pontificiam Religionem Dusseldorpii publice primum profiteri coepit: Patre dein exstinctô, ditiones subiectas …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WOLPHGANGUS a Dalburg — Archiepiscopus et Electot Moguutinus, obiit A. C. 1601. Ei successit Iohannes Adamus a Bicken …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRANTZIUS Wolphgangus — vide Wolphgangus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SEDELIUS Wolphgangus — vide Wolphgangus …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”